dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia
virorum et consurgens persequar David hac nocte
et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis
manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo
est percutiam regem desolatum
et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet
unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace
placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu
Israhel
ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus
quid etiam ipse dicat
cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum
huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non
quod das consilium
et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit
Ahitofel hac vice
et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui
cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa
raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator
est nec morabitur cum populo
forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit
loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet
quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui
sequebatur Absalom
et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore
solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem
tuum et robustos omnes qui cum eo sunt
sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad
te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris
innumerabilis et tu eris in medio eorum
et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et
operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non
relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem
quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis
Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non
repperiatur nec calculus quidem ex ea
dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium
Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum
est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom
malum
et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc
modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego
tale et tale dedi consilium
nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne
moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione
transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum
eo est
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel
abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut
referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut
introire civitatem
vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero
concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui
habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum
tulit autem mulier et expandit velamen super os putei
quasi siccans ptisanas et sic res latuit
cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum
dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier
transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non
repperissent reversi sunt Hierusalem
cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes
nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito
fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel
surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et
transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem
residuus fuit qui non transisset fluvium
porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium
suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et
in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et
sepultus est in sepulchro patris sui
David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem
ipse et omnis vir Israhel cum eo
Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum
Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli
qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae
fuit mater Ioab
et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad
cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de
Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et
Berzellai Galaadites de Rogelim
obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia
frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem
frixum cicer
et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque
David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim
sunt populum fame et siti fatigari in deserto